Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de diligite inimicum tuum
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 43 – 48
43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.
46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Evangelium secundum Lucam 6 : 27
27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
Epistula ad Romanos 12 : 20 – 21
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 9
9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
Epistula ad Romanos 12 : 19
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 36
36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Leave a Reply