Deus precibus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Deus precibus

Epistula I Ioannis 5 : 14 – 15
14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.

Epistula Iacobi 4 : 3
3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 17
17 Sine intermissione orate.

Epistula ad Hebraeos 11 : 6
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Epistula I ad Corinthios 10 : 13
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 16
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Evangelium secundum Matthaeum 21 : 21
21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.

Deuteronomium 6 : 5
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *