Quid biblia dicit de Deus nobiscum – Omnes Bible versus de Deus nobiscum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Deus nobiscum

Iosue 1 : 9
9 Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.

Evangelium secundum Matthaeum 28 : 20
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

Epistula ad Hebraeos 13 : 5
5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:

Epistula ad Romanos 8 : 38 – 39
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Deuteronomium 31 : 6
6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.

Epistula I ad Corinthios 3 : 16
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?

Apocalypsis Ioannis 3 : 20
20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.

Evangelium secundum Matthaeum 6 : 25 – 34
25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?
31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.

Epistula ad Ephesios 3 : 17
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,

Psalmorum 139 : 7 – 10
7 Dixi Domino: Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori ; cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10 Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos.

Exodus 33 : 15
15 Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

Iosue 1 : 5 – 6
5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
6 Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.

Evangelium secundum Ioannem 14 : 16 – 17
16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.

Evangelium secundum Matthaeum 1 : 23
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

Isaiae 9 : 2
2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

Ieremiae 15 : 20
20 Et dabo te populo huic in murum æreum, fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *