Quid biblia dicit de Desertum – Omnes Bible versus de Desertum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Desertum

Leviticus 16 : 22
22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,

Deuteronomium 8 : 15
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima,

Ieremiae 2 : 2
2 Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.

Ieremiae 2 : 6
6 Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti: qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?

Ieremiae 17 : 6
6 Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.

Isaiae 35 : 1
1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *