Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de deorum misericordia
Psalmorum 78 : 38 – 39
Psalmorum 147 : 3
3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
Epistula ad Romanos 5 : 6 – 9
6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?
7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Evangelium secundum Matthaeum 9 : 36
36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
Epistula II ad Corinthios 1 : 2 – 4
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
Sophoniae 3 : 17
17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
Epistula I Petri 2 : 24
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanatis estis.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Isaiae 57 : 15
15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Epistula ad Romanos 2 : 1 – 11
1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.
2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
Leave a Reply