defessus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de defessus

Evangelium secundum Matthaeum 11 : 28 – 30
28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Isaiae 40 : 31
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Psalmorum 37 : 7
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.

Epistula ad Galatas 6 : 9 – 10
9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Isaiae 40 : 28 – 31
28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Epistula I ad Corinthios 14 : 33
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

Isaiae 40 : 1 – 31
1 Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur ; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas ;
5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
6 Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
7 Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus ;
8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
9 Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem ; exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester:
10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.
12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?
14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
15 Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum ; et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
18 Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
19 Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?
20 Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
21 Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ?
22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
24 Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
25 Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit Sanctus?
26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc ; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
27 Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?
28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Ieremiae 29 : 11
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

Epistula Iacobi 5 : 8
8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.

Isaiae 45 : 7
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.

Psalmorum 61 : 1 – 4
1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ?

Proverbiorum 1 : 1 – 33
1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum:
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis ;
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *