Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de defendens Deum
Epistula II ad Timotheum 3 : 14 – 16
14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Iob 36 : 12
12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Evangelium secundum Lucam 15 : 1 – 32
1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:
4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?
9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:
19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.
22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:
23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:
24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:
26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.
Iob 36 : 1 – 33
1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
7 Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
25 Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.
26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
27 Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
28 qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper.
29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
31 Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
32 In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
Epistula I ad Timotheum 3 : 14 – 16
14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
Leave a Reply