Daniel

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Daniel

Danielis 2 : 49
49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis.

Danielis 5 : 11
11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:

Danielis 5 : 29
29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

Danielis 6 : 2
2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.

Danielis 4 : 9
9 Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro.

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 15
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:

Danielis 1 : 16
16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.

Danielis 1 : 17
17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

Ezechielis 28 : 3
3 ecce sapientior es tu Daniele, omne secretum non est absconditum a te:

Danielis 2 : 18
18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

Danielis 12 : 13
13 Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

Ezechielis 14 : 14
14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *