Cyrus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Cyrus

II Paralipomenon 36 : 23
23 Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.

Esdrae 1 : 11
11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.

Esdrae 3 : 7
7 Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.

Esdrae 4 : 3
3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.

Esdrae 5 : 14
14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,

Esdrae 6 : 3
3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,

Isaiae 13 : 22
22 et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.

Isaiae 21 : 2
2 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.

Isaiae 41 : 2
2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit ; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.

Isaiae 44 : 28
28 qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem: Ædificaberis ; et templo: Fundaberis.

Isaiae 45 : 4
4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.

Isaiae 45 : 13
13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam ; ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.

Isaiae 46 : 11
11 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ ; et locutus sum, et adducam illud ; creavi et faciam illud.

Isaiae 48 : 15
15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *