Custos

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Custos

Canticum Canticorum 3 : 3
3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis?

Canticum Canticorum 5 : 7
7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

II Samuelis 13 : 34
34 Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.

II Samuelis 18 : 25
25 Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,

Nehemiae 4 : 9
9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.

Nehemiae 7 : 3
3 et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.

Isaiae 52 : 8
8 Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.

Isaiae 62 : 6
6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

Ieremiae 51 : 12
12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

II Regum 9 : 17
17 Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia?

II Paralipomenon 20 : 24
24 Porro Juda cum venisset ad speculam, quæ respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere.

Isaiae 21 : 12
12 Dixit custos: Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.

Ieremiae 31 : 6
6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

II Regum 11 : 7
7 Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.

Ezechielis 33 : 6
6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.

Ezechielis 33 : 6
6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.

Evangelium secundum Matthaeum 28 : 14
14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

Actus Apostolorum 12 : 19
19 Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *