Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de curat infirmos
Epistula Iacobi 5 : 13 – 15
13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.
14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 31 – 46
31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:
33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.
Ezechielis 34 : 3 – 4
3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.
4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 44
44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
Ieremiae 30 : 17
17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.
Ezechielis 34 : 16
16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
Isaiae 61 : 1 – 2
1 Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ;
2 ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro ; ut consolarer omnes lugentes,
Epistula III Ioannis 1 : 2
2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
Proverbiorum 3 : 5
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
Leave a Reply