Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de curae viduae
Epistula Iacobi 1 : 27
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Epistula I ad Timotheum 5 : 3 – 4
3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
Deuteronomium 24 : 17 – 21
17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.
18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.
21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.
Deuteronomium 15 : 7 – 11
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,
8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
Epistula I ad Timotheum 5 : 8
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Deuteronomium 14 : 28 – 29
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.
Epistula I ad Timotheum 5 : 1 – 25
1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:
2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:
3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
Epistula I ad Timotheum 5 : 9
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
Leave a Reply