Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de crystallis
Apocalypsis Ioannis 21 : 11
11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
Ezechielis 1 : 22
22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
Apocalypsis Ioannis 4 : 6
6 Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.
Apocalypsis Ioannis 22 : 1
1 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
Iob 28 : 17
17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
Apocalypsis Ioannis 19 : 11 – 16
11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
Leave a Reply