Corpus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Corpus

Epistula II ad Corinthios 5 : 1
1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.

Iob 4 : 19
19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea !

Epistula I ad Corinthios 3 : 16
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?

Epistula I ad Corinthios 6 : 3
3 Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia?

Epistula I ad Corinthios 6 : 15
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.

Epistula I ad Corinthios 6 : 19
19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?

Iob 17 : 14
14 Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vermibus.

Epistula I ad Corinthios 15 : 54
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *