Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de coronae
Epistula II ad Timotheum 4 : 8
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
Apocalypsis Ioannis 2 : 10
10 Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
Epistula Iacobi 1 : 12
12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Apocalypsis Ioannis 6 : 2
2 Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
Psalmorum 21 : 3
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Apocalypsis Ioannis 4 : 4
4 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ.
Isaiae 62 : 3
3 Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Apocalypsis Ioannis 4 : 10
10 procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes:
Apocalypsis Ioannis 3 : 11
11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Epistula I ad Corinthios 9 : 25
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
Evangelium secundum Ioannem 19 : 5
5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.
Apocalypsis Ioannis 12 : 1
1 Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
Leave a Reply