Quid biblia dicit de Corona – Omnes Bible versus de Corona

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Corona

Exodus 29 : 6
6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

Exodus 39 : 30
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

Leviticus 8 : 9
9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

II Samuelis 1 : 10
10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.

II Samuelis 12 : 30
30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde:

II Regum 11 : 12
12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex.

Esther 6 : 8
8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum,

Canticum Canticorum 3 : 11
11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.

Apocalypsis Ioannis 6 : 2
2 Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.

Esther 1 : 11
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.

Esther 2 : 17
17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi.

Esther 8 : 15
15 Mardochæus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque lætata est.

Psalmorum 21 : 3
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

Zachariae 6 : 11
11 Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni:

Epistula II ad Timotheum 2 : 5
5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

Ezechielis 23 : 42
42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

Ezechielis 16 : 12
12 Et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.

II Samuelis 12 : 30
30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde:

I Paralipomenon 20 : 2
2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit ;

Zachariae 9 : 16
16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.

Isaiae 62 : 3
3 Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 29
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum.

Evangelium secundum Marcum 15 : 17
17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

Evangelium secundum Ioannem 19 : 5
5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *