Cordis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Cordis

Deuteronomium 30 : 6
6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.

Psalmorum 51 : 10
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

Ezechielis 11 : 19
19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

Ezechielis 18 : 31
31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël?

Ezechielis 36 : 26
26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

Epistula ad Romanos 2 : 29
29 sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

Epistula ad Ephesios 4 : 23
23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,

Epistula ad Colossenses 3 : 10
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:

Evangelium secundum Ioannem 3 : 3
3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 7
7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo .

I Samuelis 10 : 26
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.

I Paralipomenon 29 : 18
18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

Esdrae 6 : 22
22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.

Esdrae 7 : 27
27 Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Jerusalem,

Proverbiorum 16 : 1
1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.

Proverbiorum 21 : 1
1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit inclinabit illud.

Ieremiae 20 : 9
9 Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.

Actus Apostolorum 16 : 14
14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.

Psalmorum 27 : 14

Psalmorum 112 : 8
8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Epistula I ad Thessalonicenses 3 : 13
13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.

Epistula II ad Corinthios 4 : 6
6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

I Paralipomenon 29 : 17
17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *