Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Contractus
Genesis 21 : 32
32 Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.
Genesis 26 : 15
15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
Genesis 29 : 20
20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
Genesis 29 : 30
30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
Genesis 29 : 27
27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Genesis 30 : 34
34 Dixitque Laban: Cratum habeo quod petis.
Genesis 30 : 43
43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Genesis 31 : 7
7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
Genesis 30 : 29
29 At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
I Regum 5 : 11
11 Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia, in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
I Regum 9 : 11
11 (Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ.
Exodus 4 : 18
18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.
Epistula ad Colossenses 2 : 14
14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
Leave a Reply