Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de constituto
Epistula I ad Corinthios 14 : 33
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
Evangelium secundum Lucam 14 : 28 – 30
28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
30 dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?
Habacuc 2 : 2
2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
I Paralipomenon 6 : 32
32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
Epistula I ad Corinthios 14 : 40
40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
Actus Apostolorum 20 : 28
28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 48
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Leave a Reply