Consecratio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Consecratio

Psalmorum 51 : 17

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 46
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

Epistula ad Romanos 6 : 13
13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.

Epistula ad Romanos 6 : 16
16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?

Epistula ad Romanos 6 : 19
19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in santificationem.

Epistula ad Romanos 12 : 1
1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

Epistula II ad Corinthios 8 : 5
5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

Genesis 28 : 22
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

Genesis 4 : 7
7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

Genesis 22 : 12
12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *