Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de confidunt in Deo
Proverbiorum 3 : 5
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
Epistula I Petri 5 : 7
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Ieremiae 17 : 5 – 9
5 Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
6 Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
7 Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
9 Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?
Isaiae 26 : 4
4 Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
Epistula II ad Corinthios 4 : 16 – 18
16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
17 Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
18 non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.
Epistula ad Philippenses 4 : 19
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 63
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
Ieremiae 29 : 11
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Epistula ad Philippenses 4 : 4
4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
Proverbiorum 4 : 26
26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
Epistula I ad Corinthios 2 : 1 – 16
1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur:
7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:
10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:
13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.
15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.
16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
Epistula ad Ephesios 2 : 10
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Leave a Reply