Quid biblia dicit de Conceit – Omnes Bible versus de Conceit

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Conceit

Proverbiorum 3 : 5
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.

Proverbiorum 3 : 7
7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo:

Proverbiorum 12 : 15
15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.

Proverbiorum 23 : 4
4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.

Proverbiorum 26 : 5
5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

Proverbiorum 26 : 12
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.

Proverbiorum 26 : 16
16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

Proverbiorum 28 : 11
11 Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum.

Proverbiorum 28 : 26
26 Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

Isaiae 5 : 21
21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.

Ieremiae 9 : 23
23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

Evangelium secundum Lucam 18 : 12
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.

Epistula ad Romanos 1 : 22
22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.

Epistula ad Romanos 11 : 25
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *