Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de communicatio
Epistula ad Hebraeos 13 : 16
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
Epistula I ad Timotheum 6 : 18
18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
Evangelium secundum Lucam 3 : 11
11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
Evangelium secundum Lucam 6 : 38
38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Epistula ad Romanos 1 : 16
16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco.
Isaiae 58 : 7
7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
I Regum 17 : 8 – 16
8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:
9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam.
11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
12 Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
14 Hæc autem dicit Dominus Deus Israël: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
15 Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die
16 hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ.
Epistula ad Galatas 6 : 6
6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Evangelium secundum Lucam 6 : 29 – 30
29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
Proverbiorum 14 : 10
10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
Actus Apostolorum 4 : 32
32 Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 31 – 46
31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:
33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.
Epistula II ad Corinthios 9 : 13
13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
Evangelium secundum Matthaeum 11 : 25 – 30
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 1 – 13
1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.
5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:
9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.
Epistula ad Romanos 12 : 13
13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
Evangelium secundum Ioannem 15 : 1 – 10
1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
II Regum 4 : 38
38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 26 – 31
26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
Leave a Reply