Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Columen
I Regum 7 : 22
22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit: perfectumque est opus columnarum.
II Regum 25 : 17
17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.
II Regum 25 : 13
13 Columnas autem æreas, quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem.
Ieremiae 52 : 17
17 Columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem,
Ieremiae 52 : 21
21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
I Regum 7 : 6
6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis: et alteram porticum in facie majoris porticus: et columnas, et epistylia super columnas.
Ieremiae 31 : 21
21 Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines: dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas.
Genesis 19 : 26
26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
Evangelium secundum Lucam 17 : 32
32 Memores estote uxoris Lot.
Genesis 28 : 18
18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
Genesis 31 : 13
13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
Genesis 35 : 14
14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:
Genesis 31 : 45
45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
Exodus 24 : 4
4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
Iosue 4 : 9
9 Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam fœderis: et sunt ibi usque in præsentem diem.
Deuteronomium 27 : 6
6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
Iosue 8 : 30
30 Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal,
Leave a Reply