Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Columba
Genesis 15 : 9
9 Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
Leviticus 1 : 14
14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
Leviticus 5 : 7
7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
Leviticus 12 : 8
8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Leviticus 14 : 22
22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
Leave a Reply