Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Colorum
Iob 3 : 5
5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
Iob 10 : 22
22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo: sed sempiternus horror inhabitat.
Iob 30 : 26
26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Psalmorum 107 : 11
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
Psalmorum 143 : 3
3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Isaiae 5 : 30
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
Isaiae 8 : 22
22 et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
Isaiae 9 : 19
19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet.
Isaiae 24 : 11
11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
Isaiae 50 : 3
3 Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
Ioel 2 : 6
6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.
Ioel 2 : 10
10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Ioel 3 : 15
15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Amos 5 : 8
8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus:
Nahum 2 : 10
10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
Sophoniae 1 : 15
15 Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,
Evangelium secundum Matthaeum 8 : 12
12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
Evangelium secundum Matthaeum 22 : 13
13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 30
30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Epistula II Petri 2 : 4
4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
Apocalypsis Ioannis 16 : 10
10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore:
Exodus 24 : 10
10 et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.
Ieremiae 10 : 9
9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum ; opus artificum universa hæc.
Ezechielis 1 : 26
26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
Ezechielis 10 : 1
1 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Leave a Reply