Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de cogitandi ”
Epistula ad Philippenses 4 : 8
8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
Epistula I ad Corinthios 3 : 18
18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
Proverbiorum 15 : 28
28 Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis.
Epistula ad Romanos 8 : 5 – 6
5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
Ieremiae 29 : 11
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Evangelium secundum Matthaeum 11 : 28
28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Leave a Reply