Clavus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Clavus

Isaiae 41 : 7
7 Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.

Ieremiae 10 : 4
4 argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:

I Paralipomenon 22 : 3
3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas præparavit David: et æris pondus innumerabile.

II Paralipomenon 3 : 9
9 Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro.

Iudicum 4 : 21
21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.

Esdrae 9 : 8
8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,

Isaiae 22 : 23
23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.

Isaiae 22 : 25
25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.

Zachariae 10 : 4
4 Ex ipso angelus, ex ipso paxillas, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *