claudicatio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de claudicatio

Leviticus 21 : 18
18 nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,

Deuteronomium 15 : 21
21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo:

II Samuelis 5 : 8
8 Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum.

Evangelium secundum Matthaeum 11 : 5
5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

Evangelium secundum Matthaeum 15 : 31
31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël.

Evangelium secundum Matthaeum 21 : 14
14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.

Evangelium secundum Lucam 7 : 22
22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

Actus Apostolorum 3 : 11
11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.

Epistula ad Hebraeos 12 : 13
13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *