Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de clamantes
Apocalypsis Ioannis 5 : 12 – 14
12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.
14 Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.
Isaiae 12 : 6
6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
Evangelium secundum Lucam 19 : 37 – 41
37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.
39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
Evangelium secundum Lucam 17 : 15
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
Esdrae 3 : 11 – 13
11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem.
13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
Psalmorum 98 : 4
4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Sophoniae 3 : 14 – 15
14 Lauda, filia Sion ; jubila, Israël: lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
15 Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.
Psalmorum 5 : 11
11 Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
II Paralipomenon 15 : 12 – 14
12 Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
13 Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,
Leave a Reply