clades naturales

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de clades naturales

Evangelium secundum Marcum 13 : 7 – 9
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

Isaiae 45 : 7
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.

Isaiae 54 : 11
11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris ;

Epistula ad Romanos 12 : 12
12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:

Psalmorum 18 : 6 – 7
6 In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
7 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.

Iob 1 : 8 – 22
8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?
10 Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt ; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
13 Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
14 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos ;
15 et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio ; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit ; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt ; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua ; et tonso capite, corruens in terram, adoravit,
21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *