Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Christiani muneris
Epistula ad Romanos 15 : 1 – 2
1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
Actus Apostolorum 20 : 35
35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
Evangelium secundum Matthaeum 7 : 21 – 23
21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Epistula ad Romanos 12 : 6 – 8
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
Epistula ad Philippenses 2 : 2 – 8
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Epistula ad Hebraeos 13 : 15 – 16
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
Evangelium secundum Ioannem 13 : 34 – 35
34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Epistula Iacobi 2 : 14 – 24
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
Leave a Reply