Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de cenam
Evangelium secundum Marcum 14 : 18 – 26
18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
Epistula I ad Corinthios 11 : 23 – 25
23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
Evangelium secundum Lucam 22 : 19 – 22
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
Evangelium secundum Ioannem 14 : 6
6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Evangelium secundum Lucam 22 : 17
17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
Evangelium secundum Lucam 22 : 21
21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
Leave a Reply