Quid biblia dicit de celebrationem – Omnes Bible versus de celebrationem

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de celebrationem

Psalmorum 150 : 1 – 6
1 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.

Epistula I ad Corinthios 10 : 31
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.

Epistula ad Romanos 14 : 5 – 6
5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.
6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.

Evangelium secundum Matthaeum 2 : 11
11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.

Epistula I ad Corinthios 5 : 8
8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *