cavillatio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de cavillatio

Genesis 4 : 9
9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?

Exodus 14 : 11
11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto?

Numeri 11 : 20
20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod replueritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Ægypto?

Iudicum 10 : 14
14 ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ.

Numeri 24 : 11
11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.

Iosue 17 : 15
15 Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.

Iudicum 9 : 19
19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal, et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis.

Iudicum 14 : 18
18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.

I Samuelis 11 : 10
10 Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.

I Samuelis 17 : 28
28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti.

I Regum 18 : 27
27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce majore: deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.

II Samuelis 6 : 21
21 Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël,

I Regum 20 : 11
11 Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *