Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Catholicity
Evangelium secundum Marcum 9 : 41
41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
Evangelium secundum Lucam 9 : 50
50 Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Actus Apostolorum 10 : 48
48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
Actus Apostolorum 11 : 18
18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
Actus Apostolorum 15 : 31
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
Epistula ad Romanos 1 : 7
7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Epistula ad Romanos 1 : 16
16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco.
Epistula ad Romanos 3 : 31
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
Epistula ad Romanos 4 : 25
25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
Epistula ad Romanos 5 : 2
2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
Epistula ad Galatas 3 : 28
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Epistula ad Ephesios 2 : 17
17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
I Regum 8 : 41
41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
Actus Apostolorum 13 : 16
16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
Actus Apostolorum 13 : 26
26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
Actus Apostolorum 13 : 43
43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
Actus Apostolorum 10 : 35
35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Leave a Reply