Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Carving
I Regum 6 : 18
18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
I Regum 6 : 29
29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
I Regum 6 : 32
32 Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro: et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
I Regum 6 : 35
35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
Psalmorum 74 : 6
6 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Proverbiorum 7 : 16
16 Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pietis ex Ægypto ;
Deuteronomium 7 : 5
5 Quin potius hæc facietis eis: aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite:
Isaiae 44 : 17
17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu !
Isaiae 45 : 20
20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem.
Habacuc 2 : 19
19 Væ qui dicit ligno: Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
Exodus 31 : 5
5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
I Regum 7 : 51
51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
II Paralipomenon 2 : 14
14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
Leave a Reply