Canis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Canis

Deuteronomium 23 : 18
18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

Iob 30 : 1
1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:

I Regum 21 : 19
19 et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.

I Regum 22 : 38
38 et laverunt currum ejus in piscina Samariæ, et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.

Evangelium secundum Lucam 16 : 21
21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.

Proverbiorum 26 : 11
11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.

Epistula II Petri 2 : 22
22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.

Iudicum 7 : 5
5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt.

Isaiae 56 : 11
11 Et canes imprudentissimi, nescierunt saturitatem ; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam ; omnes in viam suam declinaverunt ; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

Proverbiorum 30 : 31
31 gallus succinctus lumbos, et aries ; nec est rex, qui resistat ei.

I Samuelis 17 : 43
43 Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis:

I Samuelis 24 : 14
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.

II Samuelis 3 : 8
8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?

II Samuelis 9 : 8
8 Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortum similem mei?

II Samuelis 16 : 9
9 Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus.

II Regum 8 : 13
13 Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.

Isaiae 56 : 11
11 Et canes imprudentissimi, nescierunt saturitatem ; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam ; omnes in viam suam declinaverunt ; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

Evangelium secundum Matthaeum 15 : 26
26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

Epistula ad Philippenses 3 : 2
2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

Apocalypsis Ioannis 22 : 15
15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *