calceamenta

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de calceamenta

Actus Apostolorum 7 : 33
33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.

Exodus 3 : 5
5 At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.

Iosue 5 : 15
15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?

Ruth 4 : 7
7 Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testmonium cessionis in Israël.

Ezechielis 24 : 17
17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

Epistula I Petri 2 : 21
21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:

Epistula ad Romanos 10 : 15
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !

Ezechielis 16 : 10
10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus.

Evangelium secundum Marcum 1 : 7
7 Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

Isaiae 5 : 27
27 Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque dormiet ; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.

Evangelium secundum Lucam 3 : 16
16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni:

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 11
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.

Amos 8 : 6
6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *