breakthrough

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de breakthrough

Epistula ad Ephesios 6 : 12
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.

Evangelium secundum Ioannem 8 : 31 – 32
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Apocalypsis Ioannis 1 : 3
3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.

Psalmorum 118 : 1 – 18
1 Alleluja. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas !
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8 Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
9 BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

Isaiae 53 : 1 – 12
1 Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
2 Et ascendet sicut virgultum coram eo ; et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum ;
3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem ; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ; disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.
6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit ; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
8 De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum.
9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
11 Pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
12 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.

Epistula ad Romanos 5 : 1
1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:

Epistula Iacobi 1 : 1 – 27
1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
6 Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:
7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:
24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

Epistula ad Ephesios 6 : 17
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),

Psalmorum 103 : 1 – 22
1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
3 qui tegis aquis superiora ejus ; qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum ;
4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in sæculum sæculi.
6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ.
7 Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt.
8 Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis.
9 Terminum posuisti quem non transgredientur ; neque convertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquæ.
11 Potabunt omnes bestiæ agri ; expectabunt onagri in siti sua.
12 Super ea volucres cæli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.
13 Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra ;
14 producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum: ut educas panem de terra.
15 Et vinum lætificet cor hominis ; ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit ;
17 illic passeres nidificabunt, herodii domus dux est eorum ;
18 montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
19 Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ ;
21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.

Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Evangelium secundum Matthaeum 11 : 12
12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Isaiae 1 : 1 – 31
1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.
2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.
3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
4 Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum.
5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens.
6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
7 Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.
9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri.
14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.
15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
16 Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
17 discite benefacere ; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
22 Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.
23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justita.
28 Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,
30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.

Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *