Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Brass
Ezechielis 22 : 20
20 congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos.
Iob 28 : 2
2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur.
Deuteronomium 8 : 9
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur:
Iosue 22 : 8
8 dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
II Samuelis 8 : 8
8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
Ezechielis 27 : 13
13 Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
I Regum 7 : 47
47 Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.
I Paralipomenon 22 : 14
14 Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
Exodus 38 : 31
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
I Regum 7 : 47
47 Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.
Esdrae 8 : 27
27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum.
I Paralipomenon 15 : 19
19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.
Epistula I ad Corinthios 13 : 1
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
I Samuelis 17 : 6
6 et ocreas æreas habebat in cruribus: et clypeus æreus tegebat humeros ejus.
Iudicum 16 : 21
21 Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
II Regum 25 : 7
7 Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
Leave a Reply