Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de bonum
Epistula ad Romanos 12 : 21
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Psalmorum 1 : 1 – 6
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,
6 quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.
Evangelium secundum Marcum 10 : 17 – 22
17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.
20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
Leave a Reply