Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de bona voluntate
Epistula I Ioannis 3 : 18
18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
Epistula ad Colossenses 3 : 1 – 25
1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:
2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:
6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis:
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:
11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
Psalmorum 26 : 1 – 12
1 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea ; quem timebo? Dominus protector vitæ meæ ; a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.
8 Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.
11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Epistula ad Romanos 13 : 1 – 7
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
6 Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
7 Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
Epistula I ad Timotheum 2 : 4
4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
Leave a Reply