Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Blasphemia
Exodus 20 : 7
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Deuteronomium 5 : 11
11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.
Leviticus 19 : 12
12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Leviticus 22 : 32
32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos,
Leviticus 24 : 16
16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
II Regum 19 : 22
22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? contra Sanctum Israël.
Isaiae 37 : 23
23 Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israël.
II Paralipomenon 32 : 19
19 Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum.
Iob 9 : 18
18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
Iob 9 : 35
35 Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.
Iob 10 : 7
7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
Iob 13 : 9
9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
Iob 13 : 27
27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti,
Iob 15 : 13
13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
Iob 15 : 26
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
Iob 16 : 9
9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
Iob 16 : 14
14 Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Iob 19 : 7
7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.
Iob 19 : 22
22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
Iob 21 : 14
14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Iob 22 : 14
14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
Iob 22 : 17
17 qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Iob 30 : 21
21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
Iob 33 : 11
11 Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.
Iob 34 : 6
6 In judicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato.
Iob 34 : 9
9 Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Iob 34 : 19
19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum ejus sunt universi.
Leave a Reply