Beth-Horon

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Beth-Horon

Iosue 10 : 11
11 Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.

Iosue 16 : 3
3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:

Iosue 16 : 5
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.

Iosue 18 : 13
13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:

I Samuelis 13 : 18
18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.

I Paralipomenon 7 : 24
24 filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.

I Regum 9 : 17
17 Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,

II Paralipomenon 8 : 5
5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:

II Paralipomenon 25 : 13
13 At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad prælium, diffusus est in civitatibus Juda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit prædam magnam.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *