Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Beneficentia
Deuteronomium 15 : 15
15 Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.
Deuteronomium 15 : 18
18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.
Leviticus 25 : 43
43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
Psalmorum 41 : 1
1 In finem. Intellectus filiis Core.
Psalmorum 112 : 9
9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
Proverbiorum 3 : 28
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.
Proverbiorum 11 : 25
25 Anima quæ benedicit impinguabitur ; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur.
Proverbiorum 22 : 9
9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.
Proverbiorum 25 : 22
22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
Proverbiorum 28 : 27
27 Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Isaiae 58 : 7
7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Isaiae 58 : 11
11 Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ.
Ezechielis 18 : 5
5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
Ezechielis 18 : 9
9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est: vita vivet, ait Dominus Deus.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 42
42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Evangelium secundum Matthaeum 19 : 21
21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Evangelium secundum Marcum 10 : 21
21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 45
45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Evangelium secundum Marcum 9 : 41
41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
Evangelium secundum Lucam 3 : 11
11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
Evangelium secundum Lucam 11 : 41
41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
Actus Apostolorum 6 : 4
4 Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.
Actus Apostolorum 11 : 30
30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Epistula ad Romanos 15 : 27
27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.
Epistula I ad Corinthios 13 : 3
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
Epistula I ad Corinthios 16 : 3
3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
Epistula II ad Corinthios 8 : 15
15 Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.
Leave a Reply