Quid biblia dicit de baptismus – Omnes Bible versus de baptismus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de baptismus

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 8
8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 11
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 16
16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.

Evangelium secundum Marcum 1 : 10
10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

Evangelium secundum Lucam 3 : 8
8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

Evangelium secundum Ioannem 10 : 40
40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;

Evangelium secundum Matthaeum 21 : 25
25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

Evangelium secundum Marcum 11 : 30
30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.

Evangelium secundum Lucam 20 : 4
4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus?

Evangelium secundum Marcum 1 : 5
5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

Evangelium secundum Lucam 3 : 12
12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?

Evangelium secundum Lucam 3 : 21
21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum:

Evangelium secundum Lucam 7 : 30
30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

Evangelium secundum Ioannem 1 : 26
26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.

Evangelium secundum Ioannem 1 : 28
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

Evangelium secundum Ioannem 1 : 31
31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.

Evangelium secundum Ioannem 1 : 33
33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 23
23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.

Actus Apostolorum 1 : 5
5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.

Actus Apostolorum 1 : 22
22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.

Actus Apostolorum 10 : 37
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,

Actus Apostolorum 11 : 16
16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.

Actus Apostolorum 19 : 4
4 Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens: In eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Jesum.

Evangelium secundum Matthaeum 28 : 19
19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:

Evangelium secundum Marcum 16 : 16
16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 5
5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 22
22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.

Evangelium secundum Ioannem 4 : 2
2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *