Balaam

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Balaam

Deuteronomium 23 : 4
4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi:

Iosue 13 : 22
22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.

Numeri 24 : 9
9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.

Epistula II Petri 2 : 16
16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.

Numeri 22 : 7
7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,

Iosue 24 : 9
9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:

Nehemiae 13 : 2
2 eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam, ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.

Michaeae 6 : 5
5 Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.

Numeri 22 : 35
35 Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.

Epistula II Petri 2 : 16
16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.

Numeri 31 : 16
16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?

Apocalypsis Ioannis 2 : 15
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.

Epistula II Petri 2 : 15
15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:

Numeri 31 : 8
8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

Iosue 13 : 22
22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *