Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Baal
Iudicum 2 : 23
23 Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue.
I Samuelis 7 : 4
4 Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.
II Regum 17 : 16
16 Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,
Ieremiae 23 : 13
13 Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem: prophetabunt in Baal, et decipiebant populum meum Israël.
Osee 13 : 1
1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.
I Regum 16 : 33
33 et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
I Regum 18 : 18
18 Et ille ait: Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.
I Regum 19 : 18
18 Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non adoravit eum osculans manus.
II Regum 3 : 2
2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater ejus.
II Regum 21 : 3
3 Conversusque est, et ædificavit excelsa, quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
II Paralipomenon 22 : 4
4 Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus.
II Paralipomenon 24 : 7
7 Athalia enim impiissima, et filii ejus destruxerunt domum Dei, et de universis, quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
II Paralipomenon 28 : 2
2 sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim.
II Paralipomenon 33 : 3
3 et conversus instauravit excelsa, quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
Ieremiae 2 : 8
8 Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.
Ieremiae 2 : 23
23 Quomodo dicis: Non sum polluta,post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.
Ieremiae 7 : 9
9 furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:
Leave a Reply