Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de avis
Proverbiorum 17 : 6
6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
Proverbiorum 16 : 31
31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
Psalmorum 145 : 4
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Epistula ad Titum 2 : 1 – 5
1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:
2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
Deuteronomium 4 : 9
9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
Proverbiorum 13 : 22
22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
Isaiae 46 : 4
4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo.
Epistula II ad Timotheum 1 : 5
5 recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
Psalmorum 103 : 17
17 illic passeres nidificabunt, herodii domus dux est eorum ;
Psalmorum 90 : 12
12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Exodus 34 : 6 – 7
6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Psalmorum 92 : 14 – 15
Psalmorum 37 : 25
Proverbiorum 17 : 22
22 Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
Isaiae 40 : 28 – 31
28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Leave a Reply